CATILLAMINA

CATILLAMINA
CATILLAMINA
apud Arnob. l. 7. Quid taedae? quid naeniae? quid offae, non vulgi, sed quibus est nomen appellatioque penitae, ex quibus quod primum est, in exiguas arvina est miculas catillaminum infecta de more; cupedia est et delitiosa mattea, e verbo catillare, i. e. ligurire, unde Catillones dicebantur gulones, a lingendis catillis; et Catillatio, de his, qui provincias exspoliabant. Proprie vero ita vocâsse videntur farcimina aut botulos minutis carnibus inculcatos, quod avide a catillonibus expeterentur. Quô sensu idem quoque Catillamenta posuit l. 2. Ut spirulas et botulos facerent, isicia, catillamenta Lucanica, suminatam cum his carnem et glaciali conditione tucceta; ex lectione Salmasii, cui proin catillamenta et catillamina fartus sunt ex carne minutatim et per miculas insecta, vide eum Exercit. Plin. ad Solin. p. 128.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • BOTULI Psychicorum — apud Tertullian. adv. Psychicos, Quomodo enim protegam castitatem et sobrietatem sine taxatione adversariorum? Quinam isti sint, semel nominabo, exteriores et interiores botuli Psychicorum: Interiores, sunt ventris, qui ingluvie implentur et… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”